utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620724

Charter
Charter Number: 05620724
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Baldrici dat nobis totam terram cum salinis que fuit patris sui [C]unctis Cristi fidelibus Ricardus filius Baldrici de Germethorp salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam terram cum salinis que fuit Baldrici patris mei in marisco de Germethorp iacentem inter terram monialium de Al et salinam filiorum Sywardi videlicet decem perticatas in latitudine et in longitudine a portu de Ludena usque ad hauedic tenendam de me et heredibus meis post me liberam et quietam ab omni terreno servitio et exactione et consuetudine Et ego vero et heredes mei post me warantizabimus et defendemus et adquietabimus hoc predictum tenementum prefato conventui pro salute anime mee et patris mee et omnium antecessorum meorum contra regem et dominos et omnes homines sicut puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter