utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620728

Charter
Charter Number: 05620728
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Cost dat nobis unam perticatam terre et confirmat nobis totum terram quam pater suus nobis dedit [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Coste filius Ricardi filii Baldrici de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et Ricardi patris mei et omnium antecessorum meorum et heredum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unam percatam terre in territorio de Germethorp que iacet in Luyeholm inter terram Walteri clerici in aquilone et terram Reginaldi Horn cum omnibus pertinentiis suis ad faciendum ibi unum toftum cum edificiis vel quodcumque eis melius libuerit Preterea concessi et hac presenti carta mea confirmavi prenominato conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam pater meus eidem conventui dedit et carta sua confirmavit in territorio de Germethorp cum omnibus libertatibus et communis et pasturis et aliis pertinentiis suis videlicet totam terram cum salinis iacentem inter terram predicti conventus et salinam filiorum Sywardi continentem decem percatas in latitudine et in longitudine a portu de Ludena usque ad hauedic et duas selliones in Sutheging et unum sabulonarium latitudine quinque percarum iuxta holmum predicti conventus in aquilone Et ego prefatus Coste et heredes mei warantizabimus prenominato conventui totam predictam terram cum pertinentiis et defendemus erga omnes homines sicut puram et specialem elemosinam nostram in perpetuam Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter