utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620730

Charter
Charter Number: 05620730
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus dat et quieteclamat conventui de Al unum denarium annuum et preterea confirmat eidem omnes terras quas tenet de dono antecessorum suorum [N]otum sit omnibus hominibus quod ego Rogerus filius Radulfi filii Cost de Germethorp concessi dedi et presenti carta confirmavi et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamavi Deo et beate Marie et conventui de Al unum denarium annuum quem dictus conventus mihi reddere solebat sub nomine warnot in die Pentecost pro terris quas tenet de dono antecessorum meorum Preterea concessi et presenti carta confirmavi predicto conventui omnes terras ubicumque iaceant quas tenet de dono antecessorum meorum ut idem conventus eas teneat bene et in pace in puram et perpetuam elemosinam Ego vero dictus Rogerus et heredes mei warantizabimus dicto conventui predictum denarium annuum et omnes terras quas tenet de dono antecessorum meorum hereditatem meam contingentes defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter