utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620731

Charter Number: 05620731
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sewardus de Ludeburc et Maria sponsa eius confirmant conventui de Al iiij acras prati [S]ciant presentes et futuri quod ego Sewardus de Ludeburc et ego Maria sponsa eiusdem Sewardi et heres Roberti Hoppescort concessimus et hac carta nostra confirmavimus Deo et ecclesie sancte Marie et sanctimonialibus de Al in perpetuam elemosinam quatuor acras prati in Waterlous daile iacentes iuxta pratum predictarum sanctimonialium illas videlicet quatuor acras quas prenominatus Hoppescort dedit eidem ecclesie et carta sua confirmavit liberas et quietas ab omni exactione et seculari servitio excepto quod predicte sanctimoniales reddunt nobis et heredibus nostris post nos annuatim duos denarios ad Pentecost sicut reddiderunt Roberto Hoppescort dum viveret Nos autem affidavimus in manu Radulfi armigeri Lamberti de Scoteneia warantizare prenominatis sanctimonialibus hanc concessionem et confirmationem et quicquid Robertus Hoppescort dedit et dimisit eisdem sanctimonialibus in villa de Germethorp et in territorio eiusdem ville erga regem et dominos et omnes homines Hanc [vero] confirmationem fecimus eis assensu Andree heredis nostri pro animabus omnium antecessorum nostrorum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter