utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620735

Charter
Charter Number: 05620735
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Thoraldus dat conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam j sellionem terre et unam acram prati [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Thoraldus filius Sewardi de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al unam sellionem in campis de Germethorp in orientali parte in Sutheging que iacet inter terras predicti conventus et abuttat super Sandwad ita ut illud includant fossato si ei placuerit Preterea dedi eis in puram et perpetuam elemosinam unam acram prati in Waterlesdaile que iacet in proximo iuxta pratum conventus de Parco Lude tenendas et habendas bene et in pace et quiete et tam libere sicut aliqua elemosinam liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Thoraldus prefatus et heredes mei warantizabimus predicto conventui prenominatam terram et pratum cum pertinentiis et defendemus eam de omnibus servitiis erga omnes homines sicut specialem elemosinam nostram inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum eam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter