utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620738

Charter
Charter Number: 05620738
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus filius Thoraldi dat et quiete clamat conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam redditum octo denariorum quos mihi reddere solebat [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Radulfus filius Thoraldi filii Sywardi de Germethorp salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta mea confirmasse et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam redditum octo denariorum quos mihi aliquando annuatim reddere solebant pro duobus sellionibus terre in territorio de Germethorp qui iacent inter terram predicti conventus et terram Rumphari clerici et extendunt se in longitudine a regia strata usque ad Sandwat Concessi etiam et hac presenti carta mea confirmavi prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villa et extra Et ego Radulfus et heredes mei predictum redditum octo denariorum et predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus et demandis que accidere possint in futurum contra dominos feodi et contra omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Et ut hec mea donatio et quieta clamatio perpetuam optineat firmitatem presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter