utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620739

Charter
Charter Number: 05620739
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Sewardi confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al unam sellionem terre et unam acram prati [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Sywardi de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al unam sellionem in campis de Germethorp in orientali parte in Sutheging que iacet inter terram prefati conventus in oriente et terram Thoraldi fratris mei quam scilicet excambiavi cum predicto Thoraldo ita ut illam includant fossato si eis placuerit Preterea dedi eis in puram et perpetuam elemosinam unam acram prati in Waterlesdaile que iacet in proximo iuxta pratum conventus de Ormesby tenendas et habendas bene et in pace et quiete et tam libere sicut aliqua elemosina liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Iohannes prefatus et heredes mei warantizabimus predicto conventui prenominatam terram et pratum cum pertinentiis et defendemus eam de omnibus servitiis erga omnes homines sicut specialem elemosinam nostram inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum eam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter