utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620740

Charter 05620740
Charter Number: 05620740
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al duas acras prati in territorio de G [S]ciant universi Cristi fideles quod ego Iohannes filius Sywardi de Germethorp de consensu et voluntate Thoraldi fratris mei concessi dedi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione duas acras prati in territorio de Germetorp scilicet ab occidente de Grenedic et iacent inter pratum Rumphari le Paumer et pratum Radulfi fratris sui quarum longitudo est a Sandwat extendens usque ad terram arabilem versus aquilonem Has autem duas acras prati prefati cum suis pertinentiis ego et heredes mei warantizabimus prefato conventui et defendemus contra dominos et omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter