utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620741

Charter
Charter Number: 05620741
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat conventui de Al tres selliones terre arabilis [S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Sywardi de Germethorp dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre arabilis in territorio de Germethorp quorum duo simul iacent in Sudhegning inter terram Thoraldi fratris mei et terram Thoraldi Mancelot et tertius sellio iacet inter terram predicti Thoraldi fratris mei et terram Ricardi filii Baldrici Et ego predictus Iohannes filius Sywardi et heredes mei warantizabimus et adquietabimus tres predictos selliones plenarie cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter