utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620746

Charter
Charter Number: 05620746
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat conventui de Al dimidiam unius forarii et j acram terre et j sellionem terre [U]niveris sancte matris ecclesie filiis Willelmus filius Radulfi de Germethorp salutem Noveritis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam dimidium unius forarii quod abuttat super Toftisdich versus occidentem et tres selliones terre arabilis iacentes inter terram Roberti filii Roberti de Germethorp et inter terram Willelmi de Wagne et abuttant versus aquilonem super Swynesdic et versus meridiem super forarium Willelmi de Waghne et super forarium predictum predicti conventus et dimidiam acram terre arabilis iacentem inter terram Willelmi de Waghne et inter terram Mariote vidue de Germethorp et abuttat versus orientem super terram Roberti filii Roberti de Germethorp et versus occidentem super terram Hugonis aucupis et unum sellionem iacentem inter terram ecclesie et inter terram Willelmi de Waghne et abuttat versus orientem super le Grift et versus occidentem super terram Roberti filii Herberti de Lekeburne Hec omnia dedi predicto conventui libera et quieta ab omni seculari servitio et consuetudine et exactione in puram et liberam et perpetuam elemosinam Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus hanc predictam terram predicto conventui contra omnes homines inperpetuum sicut puram et liberam elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter