utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620749

Charter 05620749
Charter Number: 05620749
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al totam terram suam in Sutheging et partim sablunarii [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis Radulfus de Germethorp filius Roberti Palmer salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam terram meam in Sutheging que iacet inter terram conventus de Al et terram Rumphari filii Roberti et extendit se in longitudine a Sandwat usque ad viam que vadit ab ecclesia usque ad hauedic et partim sablunarii ad occidentale capud sablunarii sui que iacet inter terram quam habuerunt de Hugone filio Arnaldi et terram Walteri clerici et extendit se in longitudine a sablunario suo usque ad viam versus occidentem ad habendum et tenendum libere et quiete sicut aliqua elemosinam a viris religiosis teneri vel possideri potest Hanc vero predictam terram ego dictus Radulfus et heredes mei warantizabimus prenominato conventui et defendemus in omnibus rebus et adquietabimus erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter