utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620750

Charter 05620750
Charter Number: 05620750
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus le Palmer dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al sabulum suum et mariscum [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Radulfus le Palmer de Germethorp salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Deo et beate Marie et conventui de Al sabulum meum et mariscum in territorio de Germethorp iacens inter sabulum et mariscum Walteri fratris mei et sabulum et mariscum predicti conventus videlicet totam partem meam quam habui inter eos scilicet in illo loco qui buttat versus occidentem super hauedic et versus orientem super sabulum predicti conventus quod habent de dono Radulfi filii Sewardi Et ego Radulfus et heredes mei predictum sabulum et mariscum predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes homines inperpetuum adquietabimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter