utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620751

Charter
Charter Number: 05620751
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus le Paumer dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al sabularium quod dicitur moldfang [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Willelmus le Paumer de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio et terrena exactione unum sabularium in villa de Germethorp quod vulgo dicitur moldfang cum omnibus pertinentiis suis quod iacet ex parte australi holmi mei et abuttat ad capud occidentale super le moldfang predicti conventus de Alvigh et ad capud orientale super le moldfang eiusdem conventus et extendit se in longitudine versus austrum iuxta le moldfang predicti conventus Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus et defendemus predictum sabularium cum pertinentiis de omnibus servitiis consuetudinibus et sectis predicto conventui de Alvingham et de omnibus aliis terrenis exactionibus adquietabimus inperpetuum contra regem et dominos feodi et omnes homines In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter