utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620752

Charter 05620752
Charter Number: 05620752
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus filius Roberti Palmer dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al j toftum in quo continetur dimidia acra [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Walterus filius Roberti Palmarii de Germethorp salutem Noveritis me assensu Alicie sponse mee pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al unum toftum in villa de Germethorp iacentem inter toftum eiusdem conventus et toftum quem Robertus de Walteham tenuit aliquando de eodem conventu in quo continetur dimidia acra terre cuius capud orientale abuttat super portum de Suina et occidentale super toftum Roberti de Walteham tenendum et habendum eidem conventui vel cuicumque assignare voluerit libere et quiete pacifice et integre sine aliquo retenemento cum libero introitu et exitu in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio et seculari exactione Et ego Walterus et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus rebus demandis et calumpniis que accidere poterunt in futurum predictum toftum cum libero introitu et exitu predicto conventui vel suis assignatis in puram et perpetuam elemosinam erga omnes homines et feminas inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter