utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620753

Charter
Charter Number: 05620753
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Symon et Iohannes filii Roberti le Palmer dant in excambium conventui de Al unum holmum in G cum toto marisco eidem pertinente et sablunario pro tribus acris terre arabilis in territorio de Ier [O]mnibus Cristi fidelibus ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit Robertus Symon et Iohannes filius Roberti le Paumer de Ierburc salutem in domino Noverit universitas vestra nos concessisse in excambium dedisse et presenti carta nostra confirmasse priori et conventui de Al in liberum et perpetuum excambium unum holmum in villa de Germethorp cum toto marisco et sablinario eidem holmo pertinentibus et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis et iacet proximo inter terram domus de Al ex parte australi et terram que fuit Willelmi le Paumer ex parte boriali et extendit se in longitudine a ripa que vocatur Ludena usque ad terram Hugonis Hoppescort tenendum et habendum dictis priori et conventui et eorum successoribus in liberum et perpetuum excambium libere quiete pacifice et hereditarie inperpetuum excambium pro tribus acris terre arabilis in territorio de Ierburc quarum una acra et dimidia iacent ex orientali parte eiusdem ville in tribus sellionibus iuxta locum qui vocatur Mikelmare proximo inter terram Roberti filii Ricardi de Ierburc et terram Azonis de eadem et una acra et dimidia iacent ex parte occidentali eiusdem ville ex australi parte de li Beck in tribus sellionibus proximo inter terram Hugonis Lut ex parte orientali et terram domus de Alvingh ex parte occidentali Et nos predicti Robertus Symon et Iohannes predictum holmum cum toto marisco et sablinario eidem holmo pertinentibus et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis memoratis priori et conventui et eorum successoribus pro predicto excambio sicut prescriptum est warantizabimus defendemus in omnibus et de omnibus contra omnes adquietabimus quamdiu prefati prior et conventus dictam terram nobis in excambio datam warantizaverint defenderint et adquietaverint In cuius rei testimonium presenti scripto signa nostra apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter