utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620757

Charter 05620757
Charter Number: 05620757
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior et conventus de Al concedunt et confirmant Matheo clerico j toftum illud scilicet quod fuit Tobye [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Thomas prior et conventus de Al salutem Noveritis nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Matheo clerico filio Sampsonis pro homagio et servitio suo et heredibus suis unum toftum in Germethorp scilicet toftum quod fuit Tobye cum omnibus pertinentiis suis et liberis consuetudinibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra habendum et tenendum de ecclesia nostra de Al sibi et heredibus suis reddendo inde predicte ecclesie nostre duos solidos sterlingorum annuatim ad duos terminos scilicet ad Pascha xij denarios et ad festum sancti Michaelis xij denarios pro omni servitio et consuetudine et exactione inperpetuum Et nos warantizabimus predictum toftum predicto Matheo de Kilnesie et heredibus suis contra omnes homines per predictum servitium inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter