utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620759

Charter
Charter Number: 05620759
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem prior concedit Hugoni filio Marie Hoppescort totum toftum cum crofto quod fuit Roberti Ka et ij acras prati et ij selliones terre arabilis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Al salutem in domino Noveritis nos concessisse Hugoni filio Marie Hoppescort de Germethorp et heredibus suis pro homagio et servitio suo totum toftum cum crofto quod fuit Roberti Ka in Germethorp cum libero introitu et exitu et duas acras prati in Hauedaile in territorio eiusdem ville inter pratum Willelmi Hauselm et pratum Alani filii Briani que Briennus de Ierburc filius Hamelini nobis dedit in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis infra ipsam villam de Germethorp et extra et duos selliones terre arabilis in eodem territorio cum omnibus pertinentiis quos Ricardus filius Aze de Grimolby nobis dedit in puram et perpetuam elemosinam iacentes in Akerlandes inter terram Marie Oppescort et terram que fuit Radulphi filii Coste de eadem villa et abutant versus aquilonem super gaterum et versus meridiem super pratum Arnaldi Bild Hec omnia concessimus predicto Hugoni et heredibus suis ut teneant de nobis libere et quiete dum predicti Briannus et Ricardus et heredes eorum nobis hec predicta warantizaverint reddendo inde nobis singulis annis inperpetuum duodecim denarios ad duos terminos scilicet ad Pascha sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios pro omni servitio consuetudine et exactione Et ut hec mea concessio rata sit et stabilis huic scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter