utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620761

Charter
Charter Number: 05620761
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem prior concedit et confirmat Thoraldo j toftum et j acram terre in Nortcroft et j acram terre in Brunwalecroft et j acram prati [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris T prior et conventus beate Marie de Al salutem in domino Noverit universitas vestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Thoraldo Mancelot et heredibus suis unum toftum in villa de Germethorp qui iacet inter toftum beate Marie Linc et toftum Radulfi filii Costi et unam acram terre in Nortcroft inter terram Hugonis aucupis et viam Anne et unam acram terre in Brunwalecroft que iacet inter terram Osberti clerici et terram Iohannis filii Sywardi et septem percatas et dimidiam in latitudine in Saltcoteholm que fuerunt Ricardi Maucelot extendentes se iuxta viam que pertinet ad predictum holmum inter nostrum Saltecotholm et Robertum filium Roberti Palmarii et unam acram prati super Haidailes inter pratum fratrum de Kirkestede et selliones de Elkint tenenda de nobis ipse et heredes sui iure hereditario cum omnibus pertinentiis suis reddendo nobis singulis annis xij denarios vj scilicet ad Pascha et sex ad festum sancti Michaelis pro omni servitio et exactione Et si contigerit predictum Thoraldum aliquas terras alicubi rationabiliter adquirere illas cum pertinentiis domui nostre assignabit et per predictam firmam xij denariorum pacifice possidebit Et sciendum est quod predictus Thoraldus vel heredes eius hec tenementa prenominata seu eorum pertinentia non possunt vendere vel invadiare seu a domo nostra alienare nisi per voluntatem et assensum nostrum Teste Deo et capitulo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter