utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620762

Charter
Charter Number: 05620762
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem prior concedit et dimittit Waltero Maucelot dimidietatem unius tofti in G cum pertinentiis [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris H prior et conventus de Al salutem Noveritis nos concessisse et hoc presenti scripto nostro dimississe Waltero Mancelot dimidietatem unius tofti in Germethorp iacentis inter dimidietatem eiusdem tofti quem idem Walterus Mancelot tenet ex una parte et toftum quem filie Thoraldi Mancelot tenent ex altera et continet in se longitudinem decem perticarum per perticam quindecim [pedum] et latitudinem triginta duorum pedum reddendo inde annuatim nobis sex denarios ad duos terminos videlicet ad Pascha et ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Nos vero predictam dimidietatem predicti tofti pro predicto servitio dicto Waltero et heredibus suis warantizabimus quamdiu donatores nostri illam nobis warantizaverint Et sciendum quod non licebit dicto Waltero nec heredibus suis dictam medietatem dicti tofti vel aliquam eius particulam alicui sine assensu vel voluntate nostra dare vendere vel alio modo a nobis alienare In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri apposuimus Teste Deo et eodem capitulo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter