utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620765

Charter
Charter Number: 05620765
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rumpharus dat in excambium conventui de Al vij acras terre preter j fal pro tanta terra de elemosina sua [H]oc cirographum testatur quod tale excambium terrarum factum est inter priorem et conventum de Al et Rumpharum clericum de Germethorp videlicet quod idem Rumpharus dedit inperpetuum excambium eidem priori et conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam septem acras terre preter unum fal in territorio de Germethorp ex orientali parte ville in Sutheging iacentes inter terras suas et buttant versus sut super Sandwat et versus nort super stratam que tendit versus mare pro tanta terra de elemosina sua iacente in Northeging inter terras Willelmi filii eiusdem Rumphari et persone ex west parte et terram suam ex est parte et buttant versus north super terram Radulfi filii Liolf et versus [sut] super predictam stratam Et predictus Rumpharus et heredes sui predictas vij acras terre preter unum fal predictis priori et conventui cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum excambium warantizabunt et defendent et de omnibus erga omnes adquietabunt quamdiu dictam terram eisdem warantizaverint dicti prior et conventus Et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum huic inde sigillo suo munivit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter