utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620766

Charter
Charter Number: 05620766
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hamelinus filius Maysant dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al ij acras prati [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Hamelinus filius Maysant de Germethorp salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al duas acras prati cum pertinentiis in pratis de Germethorp iacentes ad Wlfhau inter pratum eiusdem conventus et pratum Henrici de Elkintona et buttant versus aquilonem contra pratum Ricardi Alizun et versus austrum super terram Hugonis Hoppescorp scilicet totum pratum quicquid ibidem habui Et ego Hamelinus et heredes mei totum predictum pratum cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter