utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620769

Charter
Charter Number: 05620769
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hamelinus filius Ricardi dat et confirmat Waltero filio Wici medietatem prati sui in territorio de Germethorp ita ut teneat de ecclesia beati Clementis propter unum denarium [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hamelinus de Germethorp filius Ricardus salutem Noverit universitas vestra me consensu et assensu heredum meorum vendidisse concessisse dedisse et hac mea presenti carta confirmasse Waltero filio Wici de Thedelthorp medietatem prati mei in territorio de Germethorp iacentem inter terram Henrici de Elkint ex parte orientali et terram meam ex parte occidentali et buttat super pratum Radulfi de Hallay ex parte boriali et super terram Hugonis Hoppescort ex parte australi habendum et tenendum et in firma pace possidendum honorifice solute et quiete ab omni seculari exactione et demanda tanquam puram et perpetuam elemosinam ecclesie beati Clementis de Germethorp illi et heredibus suis vel assignatis suis vel quibus dare voluerit et heredes facere et quandocumque voluerit in qualibet hora vite sue reddendo inde annuatim Deo et ecclesie beati Clementis de Germethorp super maius altare unum denarium ad festum sancti Clementis pro omnibus secularibus servitiis exactionibus et demandis Ego vero Hamelinus filius Ricardi et heredes mei warantizabimus medietatem prati mei predicti predicte ecclesie beati Clementis de Germethorp et predicto Waltero filio Wici de Thedelthorp et heredibus suis vel assignatis suis vel quibus dare voluerit et heredes facere et quandocumque voluerit in qualibus hora vite sue et defendemus et adquietabimus se sequelis placitorum per totum et in omnibus locis tanquam puram et perpetuam elemosinam nostram contra omnes homines et feminas Et ut hec scilicet venditio concessio donatio et carte mee presentis confirmatio rata permaneat tactis sacrosanctis fide interposita tenorem carte iuravi coram multis fideliter tenere Et in huius rei testimonium presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter