utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620770

Charter 05620770
Charter Number: 05620770
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Hamelinus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al iij acras prati [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Hamelinus filius Ricardi de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al tres acras prati in campis de Germethorp scilicet duas acras que iacent super Hagedaile inter terram que vocatur Elkintun Rig et terram Alani filii Briani et abuttant super Sandwat in capite del su et in capite del nort super terram Hugonis Hoppescort et unam acram super le grene que iacet inter terram Alicie vidue et pratum quod vocatur Elkint Eng et abuttat in capite del su super terram prefati conventus de Al tenendas et habendas bene et in pace libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Hamelinus et heredes mei warantizabimus prefato conventui totam prenominatam terram cum omnibus pertinentiis suis et defendemus eam de omnibus servitiis suis et consuetudinibus et exactionibus erga omnes homines inperpetuum sicut specialem elemosinam nostram Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum eam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter