utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620774

Charter 05620774
Charter Number: 05620774
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo filius Reginaldi dat et quiete clamat conventui de Al totam terram suam quam aliquando tenuit de predicto conventu [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Hugo filius Reginaldi de Germethorp salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea quietum clamasse de me et de omnibus heredibus meis et successoribus inperpetuum Deo et beate Marie et conventui de Al totam terram meam quam aliquando tenui de predicto conventu in villa et in territorio de Germethorpt videlicet unum toftum et croftum cum omnibus pertinentiis et asiamentis suis infra villam et extra et totum ius et clamium quod aliquando habui vel habere potero in predicto tofto et crofto cum pertinentiis suis et precipue cum illa tertia parte cum pertinentiis suis quam matertera mea tenuit tempore huius concessionis et quiete clamationis quandocumque de ea humanitus contigerit scilicet illud toftum cum crofto quod Rogerus Broclaus aliquando tenuit et iacet propinquius ex occidentali parte ecclesie eiusdem ville cum toto augmento quod Hamelinus de Germethorp decanus adquisivit tenendam et habendam sibi et successoribus suis inperpetuum libere et quiete sine aliqua reclamatione mei heredum vel successorum Et ut hec mea concessio et quieta clamatio rata et stabilis permaneat sigilli mei huic scripto apposui inpressionem Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter