utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620775

Charter
Charter Number: 05620775
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Hugo dat in puram [] conventui de Al unam partem tofti sui ad lumen sancte Marie [S]ciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Reginaldi ad ecclesiam de Germethorp dedi concessi et hac presenti carta confirmavi et quicquid iuris habui inperpetuum quietum clamavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam scilicet ad luminem sancte Marie coram altari ubi de ea cotidie missa celebratur unam partem tofti mei quam quondam tenui de predicto conventu illam scilicet que iacet ex nort parte cymiterii sancti Clementis de Germethorp videlicet inter cimiterium et viam communem et continet in se longitudinem quatuor perticarum et duorum pedum a via communi usque ad domum meam et latitudinem viginti pedum ex parte orientali et latitudinem octodecim pedum ex parte occidentali que est iuxta domum meam ad faciendum inde quodcumque voluerint Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter