utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620776

Charter
Charter Number: 05620776
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo filius Arnaldi dat et confirmat conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duos curtos selliones terre ad Wlfhou [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Hugo de Germethorp filius Arnaldi salutem in domino Noveritis me consilio et assensu heredum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione duos curtos selliones in territorio de Germethorp ad Wlfhou iacentes inter terram dicti conventus que extendit se in longitudine ex australi parte et terram eiusdem conventus que abutissat super partem aquilonarem illorum sellionum et extendunt se in longitudine a terra eiusdem conventus usque ad pratum conventus de Kirkested Et ego Hugo et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus de omnibus demandis prenominatos selliones predicto conventui contra omnes inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter