utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620778

Charter 05620778
Charter Number: 05620778
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus filius Wirt dat et quieteclamat in puram [] conventui de Al illam acram prati quam Hamelinus filius Ricardi tenuit [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus filius Wirt de Thedeltorp salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse et tam pro me quam pro heredibus meis quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam unam acram prati cum pertinentiis in territorio de Germethorp illam videlicet quam Hamelinus filius Ricardi de Germethorp de eodem conventu aliquando tenuit iacentem inter terram Iohannis filii Willelmi de Elkint ex parte orientali et terram Roberti filii Agnetis ex parte occidentali et abuttat versus aquilonem super pratum Thome Marmiun et versus austrum super terram Hugonis Hoppescort tenendum et habendum sibi et successoribus suis inperpetuum libere quiete pacifice sicut aliqua elemosina liberius et quietius ab aliquibus viris religiosis poterit possideri sine aliqua reclamatione mei vel heredum meorum Et ego predictus Walterus et heredes mei predictum pratum cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui sicut prescriptum est contra omnes homines warantizabimus et de omnibus rebus secularibus sectis servitiis consuetudinibus et demandis erga dominum regem et omnes alios adquietabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec mea concessio donatio confirmatio et quieta clamatio rata et stabilis permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter