utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620779

Charter
Charter Number: 05620779
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Walteri clerici dat et confirmat in puram [] conventui de Al iiij acras prati in pratis de G in excambium pro duabus acris prati in Waterlousdayles [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Walteri clerici de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me concessisse et dedisse et hac presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam prior et conventui de Al quatuor acras prati in pratis de Germethorp quarum tres acre iacent apud Cornlandes inter pratum conventus de Kirkested ex parte occidentale et terram predicti conventus de Al ex parte orientali et abuttant super le gaterum versus aquilonem et super pratum de Kirkested versus austrum et una acra iacet ad Baldrikemare inter pratum Willelmi filii Rumphari ex parte occidentali et pratum Hugonis filii Alani ex parte orientali et extendit se in longitudine a Sandwat usque ad Cornlandes tenendum et habendum dictis priori et conventui inperpetuum excambium pro duabus acris prati simul iacentibus in loco qui vocatur Waterlousdailes que buttant a prato meo del nort usque ad Sandwat et iacent inter pratum conventus de Parco Lude ex orientali parte et pratum Matildis Lutt ex parte occidentali et pro duabus acris terre arabilis iacentibus in Hegninges apud le hauedik inter terram meam et terram Willelmi filii Rumphari et tenent longitudinem a magna via usque ad croftum de Wyum Et ego Willelmus et heredes mei predictas quatuor acras prati cum omnibus suis pertinentiis pro predictis duabus acris prati et duabus acris terre arabilis mihi et heredibus meis a dicto priore et conventu inperpetuum warantizaturis et defensuris cum suis pertinentiis omnibus warantizabimus defendemus et adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium nos ex utraque parte scriptis presentibus cyrographatis signa nostra apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter