utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620781

Charter 05620781
Charter Number: 05620781
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alanus filius Ade filii Iordani dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al duas acras terre arabilis et tres acras prati cum omnibus pertinentiis [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alanus filius Ade filii Iordani de Germethorp salutem Noveritis me caritatis intuitu et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et priori et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duas acras terre arabilis et tres acras prati in territorio de Germethorp iacentes in locis subscriptis scilicet unam acram terre arabilis ad Gressecrofthendes inter terras Alani filii Radulfi et buttat versus orientem super terram Thome de Waltham et unam acram ad Wrangelandes inter terram Willelmi de Iertheburc et terram Alani filii Radulfi et buttat versus orientem super aliam acram prenominatam et versus occidentem super terram Galfridi de Wagne et tres acras prati in Mikeldayle inter pratum Radulfi de Wareville et pratum meum tenenda et habenda cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest pro Deo viris religiosis Et ego Alanus et heredes mei predictam terram arabilem et predictum pratum cum pertinentiis predictis priori et conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus calumpniis sequelis demandis et de omnibus rebus erga dominum regem et dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Si autem contigerit quod predictam terram vel dictum pratum predictis priori et conventui aliquo casu contingente warantizare non poterimus faciemus eis excambium de meliori terra nostra in territorio de Germethorp absque omni contradictione ad valentiam dicte terre et prefati prati Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter