utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620782

Charter
Charter Number: 05620782
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1150 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est quedam conventio facta inter conventum de Ormesby et conventum de Al [S]ciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit Hanc conventionem inter conventum beate Marie de Ormesby et conventum beate Marie de Al unanimi consensu factam videlicet quod predictus conventus de Al dedit et concessit prenominato conventui de Ormesby unum toftum in marisco de Germethorp cum platea arenaria predicto tofto pertinente versus mare que videlicet iacent inter terram Hamelini decani et terram Willelmi Burre quam de ipso Hamelino tenet Predictus autem conventus de Ormesby remiserunt et relaxaverunt iamdicto conventui de Al redditum annuum undecim denariorum quem illis reddere tenebantur de uno tofto in Al et de quadam terra in Grimesby Et ut hec conventio firma perseveret inperpetuum utriusque conventus sigilla eam confirmaverunt Teste magistro G et R et W prioribus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter