utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620783

Charter
Charter Number: 05620783
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1227 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Abbas et conventus de Parco Lude dant et confirmant Thome filio Ade Marmiun xij acras prati quas habent ex dono Radulfi [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris frater Ricardus dictus abbas de Parco Lude et conventus eiusdem loci salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse Thome filio Ade Marmiun de Luda et heredibus suis vel cui et quando assignare voluerit de elemosina domus nostre in pratis de Germethorp duodecim acras prati quas habemus ex dono Radulfi de Hallay de Covenham iacentes in loco qui dicitur Grenes proximo ex occidentali parte prati monachorum de Kirkestede et abuttant versus sut super Thuerthdic et versus nort super gaterum videlicet illud pratum quod fuit Ricardi filii Baldrici de Germethorp tenendum et habendum sibi et heredibus suis vel et quando assignare voluerit de nobis libere et quiete et pacifice reddendo inde annuatim nobis unam libram cymini ad festum sancti Botulphi pro omnibus secularibus servitiis consuetudinibus et demandis Et nos totum predictum pratum cum pertinentiis suis predicto Thome et heredibus suis vel cui et quando assignare voluerit warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus et contra omnes inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter