utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620786

Charter
Charter Number: 05620786
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Emma de Grimesby concedit et dat in puram et perpetuam elemosinam sanctimonialibus de Al donationem quam dominus suus Tobyas eis concessit [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Emma de Grimesby concessi et dedi Deo et ecclesie sancte Marie de Al et sanctimonialibus ibi Deo servientibus donationem quam dominus meus Tobyas eis concessit in elemosinam cum Cecilia filia nostra quam susceperunt scilicet dimidietatem totius tenure nostre in territorio de Germethorp in cunctis locis cum omnibus que ad illam tenuram pertinent Hanc donationem dedimus eis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio quod ad nos pertinet Reliquam vero dimidietatem supradicte tenure que iuris filii mei Andree est concessimus et dimisimus prenominate ecclesie tenendam et habendam libere et quiete quousque filius noster Andreas ad etatem illam perveniat quod se suaque regere sciat Si autem hic filius ad religionem converti voluerit aut infra predictum terminum vitam determinaverit predicta ecclesia illum cum tota prenominata tenura libere suscipiet Quod si seculo mundanis detentus illecebris deservire contenderit dimidietatem totam supradicte tenure reddendo prelibatis monialibus de Al totum servitium quod ad illam dimidietatem pertinet rehabebit Hec omnia ego Emma et filius meus Andreas predicte ecclesie sanctimonialium integre et inconcusse tenere concessimus et hoc sigillo confirmavimus et warantizare affidavimus aut xij marcas eisdem monialibus reddere cum warantizare defecerimus Et inde hos fideiussores posuimus et testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter