utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620787

Charter
Charter Number: 05620787
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Radulfi Palmer dat et confirmat Hugoni Hoppescort quandam placeam cuiusdam marisci que vocatur Moldfang [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Radulfi Palmeri de Germethorp dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Hugoni Hoppescort de Germethorp et heredibus suis vel cui assignare voluerit et quando pro denariis suis quos mihi dedit in negotio meo quandam placeam cuiusdam marisci in villa de Germethorp que vocatur Moldfang iacentem inter terram dicti Hugonis et terram conventus de Al ex sut parte et terram dicti Hugonis ex nort parte et abuttat ad capud orientale super terram meam que vocatur Cotholm et ad capud occidentalem super le Welcric habendam et tenendam sibi et heredibus suis vel eius assignatis de priore et conventu de Al in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum libere quiete solute et in pace reddendo inde annuatim dictis priori et conventui tamen unum obulum argenti ad festum sancti Michaelis pro omni terrena exactione secta cuiuslibet curie rebus et demandis Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus et defendemus dictam terram et de omnibus que de dicta terra exigi poterunt adquietabimus cum omnibus libertatibus suis pertinentiis et aisiamentis ad dictam terram spectantibus dicto Hugoni et heredibus suis vel eius assignatis contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter