utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620788

Charter 05620788
Charter Number: 05620788
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus filius Thoraldi dat et confirmat Iohanni et Alano fratribus suis quatuor selliones terre in uno crofto quod vocatur Litelcroft [S]ciant presentes et futuri quod ego Radulfus filius Thoraldi Mancelot de Germethorp dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Iohanni et Alano fratribus meis et heredibus suis vel cuicumque assignare voluerint et quando quatuor selliones iacentes in territorio de Germethorp in uno crofto quod vocatur Litelcroft quorum duo iacent inter terram Roberti filii Agnetis et terram Willelmi Mancelot et abuttant versus west super semitam que tendit ad ecclesiam et versus est super Mikelcroft et alii duo iacent inter Mikelcroft et terram dicti Roberti et abuttant versus suth super terram Iohannis Bayus et versus nort super alios dictos selliones cum tota longitudine et latitudine et cum omnibus pertinentiis ad dictam terram pertinentibus tenendos et habendos eis et heredibus suis vel assignatis suis de me et de heredibus meis libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum denarium videlicet ad festum sancti Michaelis pro omni seculari servitio consuetudine et exactione Et ego dictus Radulfus et heredes mei totam dictam terram sicut prenominatum est dictis Iohanni et Alano et heredibus suis vel assignatis warantizabimus et defendemus contra omnes homines inperpetuum Et ut hec mea donatio rata sit et stabilis permaneat sigillum meum scripto presenti apposui in testimonium Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter