utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620792

Charter
Charter Number: 05620792
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1264 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Alanus filius Willelmi filii Rumphari de Germetorp et Galfridus frater eiusdem salutem Noverit universitas vestra nos concessisse dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham in liberam puram et perpetuam elemosinam totam terram nostram quam habuimus in loco qui vocatur Stangermal in Germetorp cum tota longitudine sua scilicet a fossato maris que vocatur hauedick usque ad sabulonarium dictorum religiosorum versus occidentem et cum tota latitudine sua a terra domini Willelmi de Germetorp capellani usque ad terram prefatorum religiosorum versus aquilonem Nos vero Alanus et Galfridus predicti totam dictam [terram] cum suis omnibus pertinentiis libertatibus et asiamentis et etiam cum omni incremento quod inde pervenire poterit et accidere in adeo liberam puram et perpetuam elemosinam sicuti aliqua elemosina dari potest et prefatis priori et conventui warantizabimus de omnibus adquietabimus et contra omnes defendemus et heredes nostri post nos inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Iohanne de Waltham Roberto fratre eiusdem de Germetorp Hugone filio Angnetis Roberto Hamell Roberto de Bayus Andree de Crul Radulfo Hopscort Gileberto carpentario Willelmo le Palmere de eadem et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter