utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620797

Charter
Charter Number: 05620797
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1283 - 1307
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod nos W prior de Al et eiusdem loci conventus dedimus concessimus et hac carta nostra confirmavimus Roberto de Tetenaye capellano illum toftum cum pertinentiis suis in villa de Germ quem Walterus Blert de nobis tenere consuevit tenendum et habendum dicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis de nobis et successoribus nostris libere quiete bene et in pace in perpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris decem et octo denarios argenti ad duos terminos scilicet ad Pascha novem denarios et ad festum sancti Michaelis novem denarios et faciendo sectam ad curiam nostram debitam et consuetam Nos vero dictum toftum cum suis pertinentiis libertatibus et aysiamentis dicto Roberto et heredibus vel assignatis suis warantizabimus et defendemus in perpetuam In cuius rei testimonium []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter