utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620801

Charter
Charter Number: 05620801
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Brianus filius Hamelini decani dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al xiiij selliones terre cum pastura centum ovibus et unum toftum in Ierdeburc [U]niversis Cristi fidelibus Briennus filius Hamelini decani salutem Noverit universitas vestra me intuitu divini amoris consilio et assensu sponse mee Custancie et heredum meorum et amicorum dedisse et hac mea presenti carta confirmasse Deo et beate virgini Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quatuordecim selliones terre arabilis in territorio de Ierdburc del est part eiusdem ville inter terram Azonis et terram Eustachii Rufi et pratum quod iacet inter pratum Azonis prenominati et pratum Maid que fuit uxor Roberti filii Mathei quod est novem perticarum et duorum pedum in latitudine et in longitudine a predictis sellionibus usque ad divisam de Al et del west part de Ierburc quinque acras et dimidiam inter Cartegatha et Pathewang et duas selliones del sut part de Torpland inter terram que fuit Willelmi de Derby et terram que fuit Gikelli filii Alani et pasturam centum ovibus in territorio prenominato cum libero introitu et exitu ex utraque parte ville et unum toftum in Al quod Tenkeius tenuit de Hamelino decano patre meo quod iacet inter toftum quod appellatur Sarletoft et inter toftum monialium proximum campo arabili versus orientem Hec omnia prenominata ego Briennus et heredes mei affidavimus warantizare ut puram et perpetuam elemosinam nostram predicto conventui et adquietare de omni terreno servitio et seculari exactione erga dominum regem et dominum feudi et erga omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter