utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620803

Charter
Charter Number: 05620803
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al viginti et tres selliones terre [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus de Ierburc filius Hamelini dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam viginti et tres selliones terre arabilis in territorio de Ierburc ab occidentali parte eiusdem ville scilicet undecim selliones terre qui iacent inter Hassokemare et terram Hamelini filii Cost et super Westlanges octo selliones terre iacentes inter terram Willelmi le Beisck et terram Roberti filii Thome et super easdem Westlanges duos selliones terre iacentes inter terram Roberti filii Thome et terram Hamelini filii Cost et super easdem furlanges unum sellionem terre iacentem inter terram predicti Roberti et terram predicti Hamelini et in Braithesic unum sellionem terre iacentem inter terram dicti conventus et terram Gilberti filii Gikell cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra Et ego Brianus et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus predictos viginti et tres selliones terre cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter