utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620804

Charter
Charter Number: 05620804
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al unum toftum et duas acras terre cum pertinentiis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Briannus filius Hamelini de Ierburc salutem Noverit universitas vestra me assensu et consensu Constancie sponse mee et heredum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum toftum cum omnibus pertinentiis in villa de Ierburc quem Gill Calf aliquando tenuit de me et duas acras terre arabilis cum pertinentiis in campis predicte ville scilicet duas selliones in campo occidentali de Ierburc que iacent inter terram Symonis de Hacham et terram Roberti filii Thome et abuttant super Heseldale in capite del nort et versus le su super Thorpland et in campo orientali eiusdem ville unam sellionem que iacet inter terram Roberti le Paumer et terram Ricardi Faukes et unam sellionem ad Mikelmare inter terram Radulfi le Curtays et terram prefati conventus de Al tenenda et habenda bene et in pace libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius potest possideri a viris religiosis Et ego Brianus et heredes mei warantizabimus prefato conventui prenominatum toftum et terram cum pertinentiis erga omnes homines et feminas et defendemus eam de omnibus servitiis et exactionibus et consuetudinibus sicut specialem elemosinam nostram inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum eam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter