utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620806

Charter 05620806
Charter Number: 05620806
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al quatuor selliones terre ex orientali parte et quatuor ex occidentali [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus de Ierburc dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio quatuor selliones terre arabilis ex orientali parte de Ierburc simul iacentes inter terram Hamelini decani et terram Willelmi de Linc ab occidente de parco meo et alios quatuor selliones terre ex occidentali parte eiusdem ville ab aquilone de Hassokemare scilicet duos selliones iacentes inter terram Roberti filii Thome et terram Matildis filie Hamelini et duos selliones super eosdem furlanges qui iacent inter terram sanctimonialium de Ormesby et terram Hamelini filii Goldive cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra Et ego predictus Brianus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictos octo selliones terre cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter