utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620807

Charter
Charter Number: 05620807
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al iij selliones terre in uno loco et quatuor in alio et ij selliones in tertio [S]ciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Brianus filius Hamelini de Ierburc dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al pro salute anime mee et pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre in territorio de Ierburc ex australi parte de Suinemare illas scilicet que iacent inter terram Roberti Vavasur ex australi parte et terram Walteri Yulfi ex occidentali parte et quatuor selliones terre que tendunt a campis de Al ex meridionali parte versus viam que vocatur Cunigesgate ex aquilonali parte que iacent inter terram Roberti filii Maiduse ex orientali parte et terram Roberti filii Thome ex occidentali parte et duas selliones que iacent inter terram Ace Norman ex orientali parte et terram Gilberti filii Gikelli ex occidentali parte et tendunt a meta de Al ex meridionali parte usque ad terram Hamelini filii Costi versus aquilonem Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus predictas terras predicto conventui erga omnes homines de omni servitio et seculari exactione inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter