utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620809

Charter
Charter Number: 05620809
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al iiij selliones terre [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Brianus filius Hamelini decani de Ierburc consilio et assensu sponse mee Custancie et heredum meorum et consilio Galfridi fratris mei dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et monialibus de Al et fratribus earum clericis et laicis ibidem Deo servientibus quatuor selliones terre arabilis in territorio de Ierburc unam scilicet sellionem ex orientali parte ville propinquiorem duabus sellionibus versus orientem quas Gikell dedit eisdem monialibus et tres selliones ex occidentali parte eiusdem ville propinquiores vie que dicitur Cartegate ex occidentali parte preter unam sellionem Hanc vero donationem feci eis pro salute anime mee et sponse mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum in die qua receperunt me in fraternitatem habitaturum canonicalem et sponsam meam monachalem habitum et fideliter promisi eis fide mea interposita quod neque aliquam terram alicui venderem vel invadiarem sine fideli consilio domus Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictam terram sicut puram et perpetuam elemosinam erga regem et dominos et omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter