utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620812

Charter
Charter Number: 05620812
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat conventui de Al illud totum pratum quod vocatur Parcum Briani [O]mnibus has litteras visuris vel audituris tam presentibus quam futuris Brianus de Ierburc salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui domus de Al totum illud pratum quod vocatur Parcum Briani sicut fossato includitur cum emendis trium pedum extra fossatum undique in girum ad idem fossatum emendandum cum dicto conventui placuerit illud videlicet pratum quod iacet ex orientali parte ville de Germethorp inter campum de Ierburc et campum de Al tenendum et habendum cum libero introitu et exitu in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione Et ego Brianus et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus rebus demandis et calumpniis predictum pratum prefato conventui erga omnes homines mares et feminas inperpetuum pro tribus marcis argenti quas dictus conventus mihi contulit in urgentissimo negotio meo quando hec carta facta fuit Ut igitur mea donatio perpetuam optineat stabilitatem presenti scripto in robur et testimonium sigilli mei apposui inpressionem Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter