utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620813

Charter Number: 05620813
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat conventui de Al quatuor acras terre insimul in una cultura [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Brianus de Ierburc salutem Noverit universitas vestra me consilio et assensu Iohannis et Gilberti heredum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quatuor acras terre arabilis in simul in unam culturam iacentes in campis de Ierburc cum omnibus pertinentiis suis videlicet illam culturam cum duabus forariis suis ad utraque capita que iacet ex parte del su de Mikelmare in proximo in oriente iuxta terram que fuit Willelmi de Linc et in occidente ex alia parte iuxta terram que fuit Roberti filii Nicholai tenendas et habendas bene et in pace libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius potest possideri a viris religiosis ita quidem quod si aliqua districtio fieri debeat super feudum meum pro aliquo debito vel servitio vel consuetudine vel exactione fiat super aliam terram quam teneo de eodem feudo Et ego Brianus prefatus et heredes mei warantizabimus predictam terram cum pertinentiis prenominato conventui et defendemus eam de omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus per alias terras nostras erga dominum regem et dominos et omnes homines inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram Et in huius rei perpetuam securitatem presentem cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter