utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620815

Charter
Charter Number: 05620815
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat dicto conventui vij selliones in quibus continentur sex acre [C]unctis Cristi fidelibus Brianus filius Hamelini de Ierburc salutem Noverit universitas vestra me consilio et assensu Constancie sponse mee et heredum meorum dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al septem selliones terre arabilis in quibus continentur sex acre terre plenarie in territorio de Ierburc ex occidentali parte ville scilicet sex selliones in Paskewang inter terram Thome filii Gikelli ex orientali parte et terram Gilberti filii Gikelli ex occidentali parte et unam sellionem inter terram predicti Gilberti et terram Roberti filii Thome ex occidentali parte Hec autem feci eis pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus hanc donationem prefato conventui et defendemus erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter