utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620816

Charter
Charter Number: 05620816
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al quatuor acras terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus de Ierburc dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio quatuor acras terre arabilis in territorio de Ierburc cum omnibus pertinentiis suis infra villa ipsam et extra duas scilicet acras in quatuor selliones ad Hatecotewelle quarum due selliones iacent inter terram Roberti in arboribus et terram Roberti filii Thome et alie due selliones iacent inter terram Roberti filii Thome et terram Roberti Vavasur ab occidentali parte eiusdem ville et tres selliones ex orientali parte eiusdem ville simul iacentes ab occidentali parte de parco meo inter terram meam et terram Willelmi de Linc et abuttant super forreram Ace Norman Et ego et heredes mei warantizabimus et adquietabimus prenominatas quatuor acras terre cum pertinentiis prenominato conventui versus et contra omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter