utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620820

Charter
Charter Number: 05620820
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al octo acras terre arabilis cum pertinentiis et duas acras prati in pratis de Germethorp in Hayedailes [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Briani de Ierburc salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione octo acras terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Ierburc scilicet quatuor acras terre ex orientali parte ville de Ierburc quarum unus sellio iacet inter terram ecclesie et terram Roberti le Palmer et duo selliones iacent inter terram predicti conventus et terram Roberti filii Cost et duo selliones inter terram Ricardi filii Iohannis et terram Roberti filii Cost et unus sellio inter terram Ricardi filii Iohannis et terram quam Hamelinus filius Goldive aliquando tenuit et unus sellio ex suth parte de Dockesic inter terram predicti conventus et terram Willelmi filii Radulfi et unus sellio iacet inter terram Ricardi filii Iohannis et terram Roberti mercatoris et ex occidentali parte eiusdem ville de Ierburc quatuor acras terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis iacentes in hiis locis scilicet unus sellio iacet super Becfurlanges inter terram Andree et terram Willelmi filii Ace et unus sellio inter terras Ricardi filii Iohannis et unus sellio inter terram Ricardi filii Iohannis et terram Hamelini filii Goldive et unus sellio inter terram Margerie de Linc et terram Iohannis filii Galfridi et duo selliones iacent inter terram Willelmi filii Ace et terram Willelmi filii Eustachii et unus sellio iacet inter terram Roberti filii Thome et terram Willelmi filii Radulfi et unus sellio inter terram que fuit aliquando Hamelini filii Goldive et terram Ade le Vavasur et duas acras prati in pratis de Germethorp in Hayedailes et iacent inter pratum predicti conventus et pratum Ricardi Alicun quarum sut capita buttant super Sandwat Et ego Iohannes et heredes mei omnes predictas terras et predictum pratum cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui warantizabimus defendemus et de omnibus calumpniis sequelis et demandis et de omnibus rebus erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter