utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620821

Charter
Charter Number: 05620821
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes et Gilbertus frater eius dant et confirmant in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al cum matre sua quatuor selliones terre [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes et Gilbertus filii Briani de Ierburc salutem Noveritis nos concessisse dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al cum matre nostra quatuor selliones terre arabilis in territorio de Ierburc cum prato iacente ad capita australia eorundem sellionum scilicet ab eisdem sellionibus usque ad aque ductum que vadit inter campum de Ierburc et campum de Al illos videlicet selliones qui iacent ex orientali parte de Dikewelles inter terram Gilberti Le Vavasur et terram Roberti Ferrant et buttant versus aquilonem contra terram Hamelini filii Costi et versus austrum super predictum pratum tenendos et habendos cum predicto prato et omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis libere et quiete pacifice et integre in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest viris religiosis Nos vero predicti Iohannes et Gilbertus et heredes nostri predictos quatuor selliones cum predicto prato et cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter