utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620822

Charter
Charter Number: 05620822
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al sex selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis [O]mnibus has litteras visuris vel audituris tam presentibus quam futuris Iohannes filius Briani de Ierburc salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et priori et conventui de Al sex selliones terre arabilis in territorio de Ierburc videlicet duos selliones ex orientali parte eiusdem ville qui iacent ex aquilonari parte regie strate inter terram de feodo Roberti Vavasur et terram Roberti de arboribus et ex occidentali parte ville quatuor selliones qui iacent ex australi parte de Hassockemare scilicet duos selliones qui iacent inter terram Hamelini filii Ysabel et terram Roberti Vavasur et duos selliones iacentes inter terram Ace Norman et terram Roberti filii Nicholai et buttant super divisas inter Brakenberge et Ierburc tenendos et habendos cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villa et extra in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione sicut aliquid liberius et quietius dari potest pro Deo viris religiosis Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus rebus et demandis et calumpniis predictas terras prenominato priori et conventui contra omnes homines mares et feminas inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter