utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620823

Charter
Charter Number: 05620823
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al tres selliones terre arabilis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Briani de Ierburc salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al tres selliones terre arabilis in territorio de Ierburc videlicet ex occidentali parte ville duas selliones quarum una iacet inter terram Roberti filii Nicholai et terram predicti conventus cuius capud occidentale abuttat super divisam de Brakenberge et de Ierburc et alia sellio iacet inter terram Ace Norman et terram predicti conventus cuius capud occidentale abuttat super eandem divisam et ex orientali parte ville de Ierburc unam sellionem iacentem apud Dockesic ex aquilonari parte de Cunigesgate inter terram predicti conventus et terram Hamelini filii Costi cuius capud aquilonale abuttat super Northenges et capud australe super Cunigesgate tenendas et habendas predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione sicut aliquid liberius et quietius dari potest pro Deo viris religiosis Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus demandis et calumpniis que accidere poterunt inposterum predictas tres selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam [elemosinam] contra omnes homines inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter